Publisher's Synopsis
. 1858 edition.: ...caeteras etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (ut vides) ita ordinate disposita, ut idem nec in eodem semidiametro, neque in eodem circuitu aliquando possit occurrere, sive sit elementum, sive numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari possunt, sed minime hic locus est. An tamen cum hoc consulto sit apposita, non decerno, sed affirmo tantum. Hoc unum dixerim, quod, si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis, artem figurativam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriae, sed et caeteris omnibus animae potentiis mirum in modum subveniendo conferet. ') Deest hace figura.--Tngimi, III. Primum igitur et in adjectis notandum est, eorum rationem esse inter excessum et diminutionem, intensionem et remissionem, praeteritum et futurum, distantiam et propinquitatem, relata ad hominis molem vel semissem, ad intuitum et praesens tempus, in quo debet esse memoria. IV. Horum alia sunt animata, et ista possunt concurrere 'ut organa et efficientia, adjacentia et opera; alia sunt inanimata, et hujuscemodi concurrunt ut organa adjacentia et opera duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, et ista apta sunt ad omnem actionem et passionem et neutrum se habendi modum. Alia ratione carent, et istis (ut satis est manifestum) dicta per universum non satis conveniunt.. V. Ipsorum quoque quaedam sunt naturalia, quaedam artificialia, quaedam sunt a sensibus externis illapsa ad sensus internos, quaedam in sensibus ipsis internis efformata, quorum omnium species sunt forma, similitudo, imago, figura, exemplar, character atque signum secundum formalia significata distincte, ut stat indictum in Clavis Magnae considerationibus. VI. Quod ad eorum magnitudinem attinet, adjecta eo pacto convenit subjectis esse commensurata, ut revera ipsa sunt in rerum natura; alioqui facile deperderentur et visum phantasiae aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem certe perquisitionem in ampla pagina...