Publisher's Synopsis
. 1875 edition.: ...materiem superat, ipse nulla superatur. Theoria. Imaginem vero Servatoris gerit, Illius qui omnia judicat et a nemine judicatur. Etiam Amos propheta Dominum vidit stantem in muro suo adamantino et adamantem manu gerentem '). Cf. Bas. Hom. VII. p. 62 D--63 A. 63 D. "Et dixit Deus: redundent aquae reptilibus animis viventibus secundum genus suum, et volatilia volent super terra juxta firmamentum coeli secundum genus suum" Fuit ergo mandatum Creatoris in eas (aquas), et properum fluviorum (ornandorum) studium, quod animalia in iis gigneret. Et maria quoque progeniem edere festinarunt; et quasi e sinu humoris universi redundavit humor animalibus omnium generum, et mare parturivit ut ederet omne genus omnium figurarum animalium natantium, nec fossae nec lacunae nec luti humor mandato illo excepta erant quominus animalibus redundarent ad mundum exornandum; ranas abscondebat) et culices emittebat ille (humor), ut inde vita eorum exhalaretur.--Quod enim hodie adesse apparet testimonium est praeteritorum ). Ecce edocet te de natura aquatilium5), .... quae in his (aquis) suo in habitaculo degit et in iis vitae ergo versatur. Nam si brevi Non enim valent pisces hunc aerem vitae causa haurire, sed ita ut moriantur. Ut enim hic aer vitalis est animalibus qui in sicco degunt, ita aquae vitalis spiritus loco sunt illis qui in iis natando feruntur. Et quemadmodum aeri qui nobiscum est egressus e nobis dantur per quos et ad nos attrahitur, Gaput 71. De piscibus marinis. pulmo') laxus nobis infixus spiraculis munitus quae aura recepta sustentantur, et exitus atque introitus aeris qui nobiscum est per vias pectoris occultas et absconditas, quibus in nos recipitur calor et frigor misturae nobis infusae et nobis inhaerentis, --ad eundem etiam quae in mari sunt spirantes vitam recipiunt per gutIou, b. turum meatus. Ttaque aurae loco aqua pisces implet vigore quem ex ea vitae causa hauriunt. Pisces autem nonnulli ova non pariunt eo modo quo solent aves...