Publisher's Synopsis
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1843 edition. Excerpt: ...Quomodo enim pie supplicantibus famulis negare credendus est bona, qure eti.un rebellibus ultra quam petebant, aperire non renuit i Qui cum illum an homo, an Christus esset, interrogarent, ipse non hominem tantum, sed etiam Deum Christum, et Dei filium se esse non tacuit. Respondit enim cis, dicens: LorjHor vobis, et non creditts. Opera i/nae ego fado in nomine patria, h c testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Qui ergo se in nomine patris opera sua facere testatur, profecto quia filius Dei sit, credendus insinuat. Sed illi duplici reatu tenentur obnoxii, qui nee verbis quae locutus est, nee factis, quibus veritatem verborum astruebat, ad fidem poterant invitari. Meritoque ex ovibus ejus non esse dicuntur, quia non ovina simplicitate pastorem bonum sequi, sed ferina potius rabie satagebant persequi. Verum, quia sunt nonnulli, qui fidem verbo tenus servant, et habitu ovium beluina corda praetexunt, subsequenter ipse pastor, quae ovium suarum vita, qu sit merces, edocet: Oves me vocem meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur me, et ego vitam eternam do eis, et non peribunt in eternum. Quicunque ergo eternum declinare interitum, ac vitam desiderat videre perpetuara, vocem Christi necesse est non solum audiendo et credendo, sed et bene vivendo sequatur. Quod autem se oves suas cognoscere dicit, eligere utique, et ad regnum c leste predestinare significat. Unde Salomon ait Proverb.4.: Vias qu a dextris sunt, novit Dominus. Et e contrario de reprobis Apostolus 1 Cor. 14.: Qui autem ignorat, inquit, ignorabitur. Pulchre autem de his, qui audirent vocem ejus, et sequerentur, ait Sapient. 3.: Et ego vitam eternam do eis, et..."