Publisher's Synopsis
Excerpt from Varroniana Nonnulla Ex Antiquitatibus Derivantia Quae in Macrobii Saturnaliorum Libris Inveniuntur
Quos Macrobius memorat auctores minime ex eorum operi bus cognovisse cuique bene reputanti facile compertum erit. Quin imo ille non mihi videtur plurimorum sciptorum libros versare passus aut legere solitus, sed eos tantum prae ceteris dilexisse, in quibus maior suppeteret eruditionis copia, et suo imitandi studio frequentior esset casus. Hino veterum auctorum locos et nomina, quibus omnia sua praesertim Saturnaliorum libros adauxit, ex eruditorum atque grammaticorum serioris aetatis scriptis potissimum decerpsit, iisdem verbis aut fere iisdem plerumque usus, quibus et hi usi fuerant. Unusquisque enim ex colloquentibus, quos in praedietos Saturnaliorum libros induxit, locum aliquem videtur recitare aliunde sumptum ac memoriae traditum. Ideoque Opus istud alienis Opibus contia tum simile fit integro multis quidem lapillis constanti atque unitatem quandam simulanti, sed uni formae male reddito. Hoc ipsum quoque arguitur ex linguae inaequali usu atque stili discrepantia: quam rem maiores nostri*parum animadver tentes, Macrobianam vero copiam et doctrinam plus aequo ad mirati, virum clarissimum et illustrem, non modo pro dignitate qua functus est, verum etiam pro tot rerum scientia quam prae se fert calluisse, laudatores faciles appell�runt. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.