Publisher's Synopsis
Excerpt from Plutarchi Chaeronensis Studia in Platone Explicando Posita: Dissertatio Inauguralis
Supremum locum uni deo tribuit, tamquam principi rerum omnium, qui modo deus, modo Apollo, modo Osiris, modo alio nomine vocatur. Huic supremo deo subditi sunt dii reliqui, quorum suam quisque partem mundi administrat. Si quaerimus, qualis ratio intercedat apud Plutarchum inter deum supremum atque alios deos, nihil a Plutarcho de hac re Obscura demonstratum invenimus; tamen cum ita statuisse putare possumus, ut deos ex supremo illo numine, in que sit initium mundi, nescio quo modo provenisse putaret, cum natura horum eadem fere esset atque patris. Hoc modo sententia, quam habuit de numine supremo, cum ea, quam tenebat de deorum multitudine, coniungi potest. Qualem cum doctrinam de dis haberet, Plutarchus religionem a maioribus susceptam, cuius summa pietate imbutus erat, optime servavit atque etiam eo auctorem descendisse videmus, ut religiones omnium gentium unam eandemque esse diceret Nam omnibus hominibus deorum reverentia et cognitio vera a natura insita est. 1) Itaque dii, ut sol et luna et caelum, etsi omnibus gentilms communes, aliis nominibus ab aliis apellantur, idem apud omnes Itaque baud dubitat nomina deorum Aegyptiorum ex lingua Graeca interpretarifi) About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.