Publisher's Synopsis
Excerpt from Platonis Gorgias: Recensuit Prolegomenis Et Commentariis
Gorgias, rhetor ac sophista Leontinus, et Polus Agrigen tinus, eius discipulus ac familiaris, Athenis deverterant apud Callielem, hominem ex aliquo tempore (p. 515. A.) rerum civilium studiosum, ibique orator elarissimus coram pluribus aliis eloquentiae suae artificiosae nuper demum e Sicilia in Atticam allatae, splendida quaedam documenta exhibuerat. Bum audire voluerant etiam Socrates eiusque familiaris Chaerephon Quos ubi Callicles advenientes est e longin quo conspicatus eos ante aedes suas salutat, atque sero ipsos venire monene magna cum laetitia narrat, quam prae claras modo Gorgias orationes artis suae ostentandae caussa habuerit. Confort Socrates istius tarditatis suae culpam in Chaerephontem, qui ipsum iusto diutius in foro remoratus sit. Quippe erat Chaerephon utique sermonum Socraticorum avidissimus ut existimandus sit magistrum quam diutissime in foro cum opificibus aliisquc id genus hominibus eollo quentem audire voluisse. Confitetur vero Chaerephon sua culpa aceidisse de quibus conqueritur Socrates; sed idem ait damnum facillime posse resarciri: Gorgiam enim, pro ea quae sibi iam cum illo intercedat familiafitate, quoeunque tempore libitum fuerit, artem suam esse ostentaturum. Tum vero Callicles Socratem et Chaerephontem ad se domum invitat, ut sophistam audiant declamitantem. Qua invitatione accepta continuo ad eum pergunt, inter viam paucis de natura artis confabulantes quam Gorgias profiteatur. Socrates enim, Num vero, o Calliele, inquit, Gorgias nobiscum volet conferre sermones? Scire enim cupio quae sit vis et ratio artis illins, quam factitare solet. Nam artem declamitandi alio tempore nobis ostentato. Respondet Callicles hoc ipsum esse unum quiddam ex iis, in quibus ille se ostentaverit nam professum illum esse antea se ad omnia esse respon surum, de quibus quisque quaerere vellet. Tum vero Cal lielie aedes ingressi coram aliis eum eo statim ordiuntur colloquium.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.