Publisher's Synopsis
Excerpt from Opuscoli e Lettere di Riformatori Italiani del Cinquecento, Vol. 2
Meae litterae unae atque alterae ad Helvetios et Germanos annis superioribus scriptae sine praefatione nominis, quae spes, quod consilium, qui animi mei sensus fuerit significare potne runt. Testis est mihi Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, me diu desiderasse a principibus christianis, ut, advocatis bonis et doctis viris, ipsi conventibus peragendis principes interessent ac praeessent, ut in eorum corona testimonium firmum san ctumque dicere possim, et, si necesse fuerit, fortiter mori pro gloria Christi. Cum in eo desiderio fuissem multos annos, et in aliis rebus principes occupatos viderem, et appropinquare tempus resolutionis meae, scripsi testimonium et ex testimonio actionem in pontifices Romanos et eorum asseclas, ut, si bene instructum ad mortem contemnendam mors prior occupasset, post mortem etiam prodessem optimis fratrìbus meis, quorum malis testimonio hoc mederi in concilio cupiebam. Quod sin cere, caste, integreque scriptum depomo apud viros sanctos et fidei plenos, ut hac ratione conservetur usque ad tempus con cilii futuri, quod oecumenicum, liberum, sacrum, solemne fiet sine dubio in suo tempore, quod tempus ut cito veniat ?ecto genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Quod con cilium si tamdiu differretur, ut vos depositarii, ingravescente aetate, vereamini praeveniri morte; deligite ac substituite alios bonae famae viros et pietatis evangelicae studiosos vel ex fideli bus Helvetiis, vel ex Germanis vestris, ut depositum per manus.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.