Publisher's Synopsis
Excerpt from De Platonis Scholiorum Fontibus: Dissertatio Inauguralis Philologica Quam Primae Sectioni Amplissimi Philosophorum Ordinis in Alma Literarum Universitate Turicensi Poposuit
Scholia Platonica, quae non admodum copiosa sunt, cum praeter glossas, quarum pretium aut nullum aut exiguum est, non paucas adnotationes contineant ad Platonis dialogos rectius intelligendos utilissimas, et cum multarum vocum, quibus philo sophus usus est, interpretationes exhibeant eximia doctrina re fertas neque usquam alibi traditas: plurimum nostra interesse debet scire, quibus e fontibus singulas glossas scholiastae bau serint. Atque in illos quidem si inquirimus, permulta scholia auctoribus suis sine magno negotio et satis certo restitu� pos sunt. De aliis autem quaestio impeditissima est, primum eo, quod scholia Platonis non, ut aliorum scriptorum, aut omnia, aut pleraque ad veterum interpretum commentarios referri pos sunt, sed sat magnam partem undique corrasa et conglutinata sunt, cum e commentariis, tum e diversis lexicis aliisque libris; deinde eo, quod quae scholia in singulis codicibus M. S. Extent, quae desiderentur, plerumque neseimus, eis tantum exceptis, quae M. Schanzius e libris Veneto et Clarkiano publici iuris fecit.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.