Publisher's Synopsis
Excerpt from De Musicis Graecorum Certaminibus Capita Quattuor: Ad Summos in Philosophia Honores Ab Amplissimo Philosophorum Vindobonensium Ordine Rite Impetrandos
Ad Graecorum mores recto aestimandos ludorum spectacu lorumque, quibus maxime gaudebant c0gnitionem hand exigui momenti esse satis constat. Graeci enim summum his rebus im pendebant studium neque quicquam praetermittebant, quin commis sionum musicarum splendorem amplificarent; in primis praemiis propositis et certaminibus institutis aemulationem studiumque poe tarum et musicorum augere conabantur. Quem certandi morem cum artibus musicis coleudis tam arte conexum qui non respexerit, de tota artium liberalium Graecarum historia. Rectum indicium proferre non poterit. Eo magis mirari debemus, quod nemo hac aetate accu ratius hanc rem tractavit et homines docti, qui de morum Graecorum litterarumque historia. Dixerunt eam nisi obiter non tetigerunt. Lafaye enim, qui nuper Lutetiae Parisiorum de poetarum Grae comm Latinornmque certaminibus librum edidit, nihil profecit, cum musicorum agonas prorsus neglegeret, poetaram autem Graecorum certamina perpaucis absolvere satis haberet. Illi vero libri, qui sacculo ante hoc proximo de his rebus conscripti sunt, hodie fere nullius usus sunt, postquam tot lapidibus inscriptis repertis testi moniorum numerus quam maxime auctus est. Facile autem intelle gitur non id mihi fuisse in animo, ut artis huins dissertationis finibus omnia. Documenta complecterer, quibus ludi apud populos Graecos per mille annorum spatium editi illustrantur. Immo satis habai prolusionis instar certamina, quae inde ab antiquissimis tem poribus usque ad Alexandri aetatem celebrata sunt, accuratius ex plicare additis quaestionibus nonnullis, quae ad commissiones musicas saeculis III II I a. Chr. In ipsa Graecia habitas pertinent. Reliquam materiam ut alio loco tractem, facoltatem mihi mor datum iri spero. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.