Publisher's Synopsis
Excerpt from De Gigantomachiae in Poeseos Artisque Monumentis Usu: Dissertatio Philologa Ad Rite Obtinendos Summos in Philosophia Honores Scripta Amplissimo in Universitate Fridericia Guilelmia Rhenana Philosophorum Ordini Tradita Quam una Cum Sententiis Controversis Defendet
Marathoniam enim pugnam et Amazonomachiam Thesei saepius ab Atheniensibus uidemus compositas. Nam Atheniensium res publica bellis Persicis feliciter gestis cum ad summam auc toritatem et splendorem peruenisset, quid mirum quod maiorum quoque gloriae consuluerunt, quorum memoriam obscuriorem esse uidebant quam pro praesente urbis gloria? Tum Thesei memoriam Atheniensium poetae certatim exornabant, neque ulla heroum illa aetate esse Credebatur expeditio cui non ad miscerent Theseum; tum multi erant in Thesei filiorum laude, quorum apud Homerum nulla exstabat commemoratio; tum pugna illa cum Amazonibus ad ipsam arcem commissa laudibus efferebatur et arte celebrabatur eo magis quod uictoriae recen tissimaè, quam de Persis reportauerant, quasi exemplum atque imago esse uidebatur; nam et nuper et olim barbarae gentis uastae c0piae ex Asia in ipsam Graeciam Atticamque irruentes Atheniensium fortitudine ab ipsis penatibus propulsae erant (cf. Kluegmann, dz'a Amazon... in der allz'sc/zm Lz°leralur und [(zmst p. Quae autem alia ex omnibus belli Persici pugnis similior nideri debebat quam pugna Marathonia, cuius memoria Atheni ensibus erat carissima? Troicum quoque bellum ut belli Persici exemplum quamuis minus simile celebrabant; nam haec quoque Graecorum de barbaris Asiaticis fuit uictoria.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.