Publisher's Synopsis
1873. .: ... 15 bant animos; con tem plan tibusque modo suam, modo hostium aciem, quum non oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur. Quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiiciebant. Pcenus sedecim annorum in 2,0 terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat; Scipio Hispanias et recentia in Africa prcelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum 25 neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. Ad hoc colloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti, qua vult, flectit. Ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Agates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. Adesse 30 finem belli ac laboris) in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam, ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos. Celsus haec corpore vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes, dicebat. LXIII. THE LAUGH OF HANNIBAL. Carthagini quum prima collatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. Cuius quum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, 5 quum ipse lacrimarum causa esset, "Si, quemadmodum "oris habitus cernitur oculis" inquit, "sic et animus intus "cerni posset, facile vobis appareret, non laeti, sed prope "amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse; "qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam 10"vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. "Tunc flesse decuit, quum adempta sunt nobis arma, "incensae naves, interdictum externis bellis; illo enim vul"nere concidimus. Nee est, cur vos otio vestro consultum "ab Romanis credatis. Nulla magna civitas quiescere "potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut prae-15 "valida corpora ab externis causis tuta videntur, ...