Publisher's Synopsis
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1878 edition. Excerpt: ...tormentis iacerentur 15 ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur. 42. Quo malo per-territi oppidani cupas sevo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt, eodemque tempore acerrime 20 proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehende-bant id ipsum, quod morabatur. Milites contra nostri 25 quamquam periculoso genere proelii locoque iniquo preme-bantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quisque, ut erat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus 30 esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat. 43. Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moe-nium occupandorum clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum, quid ageretur in locis reliquis, essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos in murisque disponunt. Ita nostri fine proelii facto celeriter opera flamma comprehensa partim restin-guunt, partim interscindunt. Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sen-5 tentia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis despera-tionem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt. I0 44. Caesar, cum suam lenitatem cognitam...